UTICUM vel US

UTICUM vel US
UTICUM, vel US
vulgo Ouche, vel la forest d' Ouche, silva est Galliae in Dioecesi Lexoviensi et Decanatu Monasterioli, cum loco cognomine, ubi Ebrulfus Abbatiale Monasterium exstruxit, quod ab ipso nomen accepit et dicitur una cum loco, Ad S. Ebrulfum, Gall. S. Euroul. Idem tamen, quoniam situm erat in pago Oximensi, non longe a castello Oximis (Hiesmes) olim Oximense dictum esse, nec non a saltu, in quo est, Uticense, Cointus in suis Annal. affirmat. Coeterum Saltus Uticensis, Silvae et Eremi Uticensis meminêre Ordericus Vitalis et VVilh. Gemeticen sis. Vide Hadr. Vales. Notit. Galliae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”